Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Novissime interdicit ne cum malefico
  2. Usum bonus consociet ullius rei.
  1. Opes invisae merito sunt forti viro,
  2. Quia dives arca veram laudem intercipit.
  3. Caelo receptus propter virtutem Hercules
  4. Cum gratulantes persalutasset deos,
  5. Veniente Pluto, qui Fortunae est filius,
  6. Avertit oculos. Causam quaesivit pater.
  7. Odi inquit illum, quia malis amicus est
  8. Simulque obiecto cuncta corrumpit lucro.
  1. Utilius homini nihil est quam recte loqui:
  2. Probanda cunctis est quidem sententia,