Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Veto esse tale luminis commercium.
  2. Itaque hodie nec lucernam de flamma deum
  3. Nec de lucerna fas est accendi sacrum.
  4. Quot res contineat hoc argumentum utiles,
  5. Non explicabit alius quam qui repperit.
  6. Significat primo saepe quos ipse alueris,
  7. Tibi inveniri maxime contrarios;
  8. Secundum ostendit scelera non ira deum,
  9. Fatorum dicto sed puniri tempore;
  10. Novissime interdicit ne cum malefico
  11. Usum bonus consociet ullius rei.
  1. Opes invisae merito sunt forti viro,
  2. Quia dives arca veram laudem intercipit.
  3. Caelo receptus propter virtutem Hercules
  4. Cum gratulantes persalutasset deos,
  5. Veniente Pluto, qui Fortunae est filius,
  6. Avertit oculos. Causam quaesivit pater.
  7. Odi inquit illum, quia malis amicus est
  8. Simulque obiecto cuncta corrumpit lucro.
  1. Utilius homini nihil est quam recte loqui: