Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Nunc fabularum cur sit inventum genus,
  2. Brevi docebo. Servitus obnoxia,
  3. Quia quae volebat non audebat dicere,
  4. Affectus proprios in fabellas transtulit
  5. Calumniamque fictis elusit iocis.
  6. Ego porro illius semita feci viam,
  7. Et cogitavi plura quam reliquerat,
  8. In calamitatem deligens quaedam meam.
  9. Quod si accusator alius Seiano foret,
  10. Si testis alius, iudex alius denique,
  11. Dignum faterer esse me tantis malis,
  12. Nec his dolorem delenirem remediis.
  13. Suspicione si quis errabit sua
  14. Et rapiet ad se quod erit commune omnium,
  15. Stulte nudabit animi conscientiam.
  16. Huic excusatum me velim nihilo minus:
  17. Neque enim notare singulos mens est mihi,
  18. Verum ipsam vitam et mores hominum ostendere.
  19. Rem me professum dicet fors aliquis gravem.