Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Curamque habendi penitus corde eraserim
  2. Et laude invicta vitam in hanc incubuerim,
  3. Fastidiose tamen in coetum recipior.
  4. Quid credis illi accidere, qui magnas opes
  5. Exaggerare quaerit omni vigilia,
  6. Docto labori dulce praeponens lucrum?
  7. Sed iam quodcumque fuerit, ut dixit Sinon,
  8. Ad regem cum Dardaniae perductus foret,
  9. Librum exarabo tertium Aesopi stilo,
  10. Honori et meritis dedicans illum tuis.
  11. Quem si leges, laetabor; sin autem minus,
  12. Habebunt certe quo se oblectent posteri.
  13. Nunc fabularum cur sit inventum genus,
  14. Brevi docebo. Servitus obnoxia,
  15. Quia quae volebat non audebat dicere,
  16. Affectus proprios in fabellas transtulit
  17. Calumniamque fictis elusit iocis.
  18. Ego porro illius semita feci viam,
  19. Et cogitavi plura quam reliquerat,
  20. In calamitatem deligens quaedam meam.