Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Quamvis materiae tanta abundet copia,
- Labori faber ut desit, non fabro labor.
- Brevitati nostrae praemium ut reddas peto
- Quod es pollicitus: exhibe vocis fidem.
- Nam vita morti propior est cotidie,
- Et hoc minus perveniet ad me muneris,
- Quo plus consumet temporis dilatio.
- Si cito rem perages, usus fiet longior:
- Fruar diutius, si celerius coepero.
- Languentis aevi dum sunt aliquae reliquiae,
- Auxilio locus est: olim senio debilem
- Frustra adiuvare bonitas nitetur tua,
- Cum iam desierit esse beneficium utile
- Et mors vicina flagitabit debitum.
- Stultum admovere tibi preces existimo,