Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Accipiens, quid enim? cuncta in contumeliam.
  2. Ergo ad patrem decurrit laesura invicem
  3. Magnaque invidia criminatur filium,
  4. Vir natus quod rem feminarum tetigerit.
  5. Amplexus ille utrumque et carpens oscula
  6. Dulcemque in ambos caritatem partiens:
  7. Cotidie inquit speculo vos uti volo:
  8. Tu formam ne corrumpas nequitiae malis;
  9. Tu faciem ut istam moribus vincas bonis.
  1. Vulgare amici nomen, sed rara est fides.
  2. Cum parvas aedes sibi fundasset Socrates,
  3. (Cuius non fugio mortem, si famam assequar,
  4. Et cedo invidiae, dummodo absolvar cinis),
  5. Ex populo sic nescio quis, ut fieri solet:
  6. Quaeso, tam angustam talis vir ponis domum?
  7. Utinam inquit veris hanc amicis impleam!.
  1. Periculosum est credere et non credere.
  2. Utriusque exemplum breviter exponam rei.
  3. Hippolytus obiit, quia novercae creditum est;
  4. Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium.