Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Affertur ultro panis; de mensa sua
  2. Dat ossa dominus; frusta iactat familia
  3. Et, quod fastidit quisque, pulmentarium.
  4. Sic sine labore venter impletur meus.
  5. Age, si quo abire est animus, est licentia?
  6. Non plane est inquit. Fruere, quae laudas, canis:
  7. Regnare nolo, liber ut non sim mihi.
  1. Praecepto monitus saepe te considera.
  2. Habebat quidam filiam turpissimam
  3. Idemque insignem pulchra facie filium.
  4. Hi, speculum in cathedra matris ut positum fuit,
  5. Pueriliter ludentes forte inspexerunt.
  6. Hic se formosum iactat: illa irascitur
  7. Nec gloriantis sustinet fratris iocos,
  8. Accipiens, quid enim? cuncta in contumeliam.
  9. Ergo ad patrem decurrit laesura invicem
  10. Magnaque invidia criminatur filium,
  11. Vir natus quod rem feminarum tetigerit.
  12. Amplexus ille utrumque et carpens oscula
  13. Dulcemque in ambos caritatem partiens: