Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Cantus luscinii quod sibi non tribuerit;
  2. Illum esse cunctis avibus admirabilem,
  3. Se derideri simul ac vocem miserit.
  4. Tunc consolandi gratia dixit dea:
  5. Sed forma vincis, vincis magnitudine;
  6. Nitor smaragdi collo praefulget tuo
  7. Pictisque plumis gemmeam caudam explicas.
  8. Quo mi inquit mutam speciem, si vincor sono?
  9. Fatorum arbitrio partes sunt vobis datae:
  10. Tibi forma, vires aquilae, luscinio melos,
  11. Augurium corvo, laeva cornici omina,
  12. Omnesque propriis sunt contentae dotibus.
  13. Noli affectare quod tibi non est datum,