Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Pavo ad Iunonem venit, indigne ferens
  2. Cantus luscinii quod sibi non tribuerit;
  3. Illum esse cunctis avibus admirabilem,
  4. Se derideri simul ac vocem miserit.
  5. Tunc consolandi gratia dixit dea:
  6. Sed forma vincis, vincis magnitudine;
  7. Nitor smaragdi collo praefulget tuo
  8. Pictisque plumis gemmeam caudam explicas.
  9. Quo mi inquit mutam speciem, si vincor sono?
  10. Fatorum arbitrio partes sunt vobis datae:
  11. Tibi forma, vires aquilae, luscinio melos,
  12. Augurium corvo, laeva cornici omina,
  13. Omnesque propriis sunt contentae dotibus.
  14. Noli affectare quod tibi non est datum,
  15. Delusa ne spes ad querelam reccidat.