Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Clamare occepit. Rursus admota prece
  2. Accensa magis est. Noctua ut vidit sibi
  3. Nullum esse auxilium et verba contemni sua,
  4. Hac est aggressa garrulam fallacia:
  5. Dormire quia me non sinunt cantus tui,
  6. Sonare citharam quos putes Apollinis,
  7. Potare est animus nectar, quod Pallas mihi
  8. Nuper donavit; si non fastidis, veni;
  9. Una bibamus. Illa, quae arebat siti,
  10. Simul cognovit vocem laudari suam,
  11. Cupide advolavit. Noctua egressa e cavo
  12. Trepidantem consectata est et leto dedit.
  13. Sic viva quod negarat tribuit mortua.