Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Fraudatque natos lacte, ne desit mihi.
  2. Tamen illa est potior quae te peperit. Non ita est.
  3. Unde illa scivit niger an albus nascerer?
  4. Age porro: parere si voluisset feminam,
  5. Quid profecisset, cum crearer masculus?
  6. Beneficium sane magnum natali dedit,
  7. Ut exspectarem lanium in horas singulas!
  8. Cuius potestas nulla in gignendo fuit,
  9. Cur hac sit potior quae iacentis miserita est
  10. Dulcemque sponte praestat benevolentiam?
  11. Facit parentes bonitas, non necessitas.
  12. His demonstrare voluit auctor versibus
  13. Obsistere homines legibus, meritis capi.
  1. Humanitati qui se non accommodat,
  2. Plerumque poenas oppetit superbiae.