Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Novissime succumbit. Tum victor sophus:
  2. Cito rumpes arcum semper si tensum habueris;
  3. At si laxaris, cum voles erit utilis.
  4. Sic lusus animo debent aliquando dari,
  5. Ad cogitandum melior ut redeat tibi.
  1. Inter capellas agno balanti canis:
  2. Stulte, inquit erras; non est hic mater tua;
  3. Ovesque segregatas ostendit procul.
  4. Non illam quaero, quae, cum libitum est, concipit,
  5. Dein portat onus ignotum certis mensibus,
  6. Novissime prolapsam effundit sarcinam;
  7. Verum illam, quae me nutrit admoto ubere
  8. Fraudatque natos lacte, ne desit mihi.
  9. Tamen illa est potior quae te peperit. Non ita est.
  10. Unde illa scivit niger an albus nascerer?
  11. Age porro: parere si voluisset feminam,
  12. Quid profecisset, cum crearer masculus?
  13. Beneficium sane magnum natali dedit,
  14. Ut exspectarem lanium in horas singulas!
  15. Cuius potestas nulla in gignendo fuit,