Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Aetatem adultam servans diligentius.
  2. Dum quaerunt lumen, dum concursant familia,
  3. Irae furentis impetum non sustinens
  4. Ad lectum vadit, temptat in tenebris caput.
  5. Ut sentit tonsum, gladio pectus transigit,
  6. Nihil respiciens, dum dolorem vindicet.
  7. Lucerna allata, simul aspexit filium
  8. Sanctamque uxorem dormientem cubiculo,
  9. Sopita primo quae nil somno senserat;
  10. Repraesentavit in se poenam facinoris
  11. Et ferro incubuit, quod credulitas strinxerat.
  12. Accusatores postularunt mulierem
  13. Romamque pertraxerunt ad centumviros.
  14. Maligna insontem deprimit suspicio,
  15. Quod bona possideat. Stant patroni fortiter