Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Et quia corruptos viderat nuper boves,
  2. Accedit ad praesepe: Cur frondis parum est,
  3. Stramenta desunt? Tollere haec aranea
  4. Quantum est laboris? Dum scrutatur singula,
  5. Cervi quoque alta conspicatur cornua;
  6. Quem convocata iubet occidi familia
  7. Praedamque tollit. Haec significat fabula
  8. Dominum videre plurimum in rebus suis.
  1. Aesopi ingenio statuam posuere Attici
  2. Servumque collocarunt aeterna in basi,
  3. Patere honoris scirent ut cuncti viam
  4. Nec generi tribui, sed virtuti gloriam.
  5. Quoniam occuparat alter ne primus foret,
  6. Ne solus esset studui; quod superfuit:
  7. Nec haec invidia, verum est aemulatio.
  8. Quod si labori faverit Latium meo,
  9. Plures habebit, quos opponat Graeciae.
  10. Si livor obtrectare curam voluerit,
  11. Non tamen eripiet laudis conscientiam.
  12. Si nostrum studium ad aures pervenit tuas