Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Spatium diei noctis excipiunt vices.
  2. Frondem bubulcus affert, nil ideo videt.
  3. Eunt subinde et redeunt omnes rustici,
  4. Nemo animadvertit: transit etiam vilicus,
  5. Nec ille quicquam sentit. Tum gaudens ferus
  6. Bubus quietis agere coepit gratias,
  7. Hospitium adverso quod praestiterint tempore.
  8. Respondit unus: Salvum te cupimus quidem;
  9. Sed ille, qui oculos centum habet, si venerit,
  10. Magno in periclo vita vertetur tua.
  11. Haec inter ipse dominus a cena redit
  12. Et quia corruptos viderat nuper boves,
  13. Accedit ad praesepe: Cur frondis parum est,
  14. Stramenta desunt? Tollere haec aranea
  15. Quantum est laboris? Dum scrutatur singula,
  16. Cervi quoque alta conspicatur cornua;
  17. Quem convocata iubet occidi familia
  18. Praedamque tollit. Haec significat fabula
  19. Dominum videre plurimum in rebus suis.