Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Altis ab astris duram illidat corticem,
  2. Qua comminuta facile vescatur cibo.
  3. Inducta verbis aquila, monitis paruit,
  4. Simul et magistrae large divisit dapem.
  5. Sic tuta quae naturae fuerat munere,
  6. Impar duabus occidit tristi nece.
  1. Muli gravati sarcinis ibant duo:
  2. Unus ferebat fiscos cum pecunia,
  3. Alter tumentes multo saccos hordeo.
  4. Ille onere dives celsa cervice eminens
  5. Clarumque collo iactans tintinnabulum,
  6. Comes quieto sequitur et placido gradu.
  7. Subito latrones ex insidiis advolant
  8. Interque caedem ferro mulum sauciant,
  9. Diripiunt nummos, neglegunt vile hordeum.
  10. Spoliatus igitur casus cum fleret suos:
  11. Equidem inquit alter me contemptum gaudeo;
  12. Nam nil amisi nec sum laesus vulnere.
  13. Hoc argumento tuta est hominum tenuitas;
  14. Magnae periclo sunt opes obnoxiae.