Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Alveolo coepit ligneo conspargere
- Humum aestuantem, come officium iactitans,
- Sed deridetur. Inde notis flexibus
- Praecurrit alium in xystum, sedans pulverem.
- Agnoscit hominem Caesar remque intellegit.
- Id ut putavit esse nescio quid boni:
- Heus! inquit dominus. Ille enimvero assilit,
- Donationis alacer certae gaudio.
- Tum sic iocata est tanta maiestas ducis:
- Non multum egisti et opera nequiquam perit:
- Multo maioris alapae mecum veneunt.
- Contra potentes nemo est munitus satis;
- Si vero accessit consiliator maleficus,
- Vis et nequitia quicquid oppugnant, ruit.
- Aquila in sublime sustulit testudinem.
- Quae cum abdidisset cornea corpus domo
- Nec ullo pacto laedi posset condita,
- Venit per auras cornix et propter volans:
- Opimam sane praedam rapuisti unguibus;
- Sed nisi monstraro quid sit faciendum tibi,