Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Duplex libelli dos est: quod risum movet
  2. Et quod prudenti vitam consilio monet.
  3. Calumniari si quis autem voluerit,
  4. Quod arbores loquantur, non tantum ferae,
  5. Fictis iocari nos meminerit fabulis.
  1. Ad rivum eundem lupus et agnus venerant
  2. Siti compulsi; superior stabat lupus
  3. Longeque inferior agnus. Tunc fauce improba
  4. Latro incitatus iurgii causam intulit.
  5. Cur, inquit, turbulentam fecisti mihi
  6. Aquam bibenti? Laniger contra timens:
  7. Qui possum, quaeso, facere, quod quereris, lupe?
  8. A te decurrit ad meos haustus liquor.
  9. Repulsus ille veritatis viribus:
  10. Ante hos sex menses male, ait, dixisti mihi.
  11. Respondit agnus: Equidem natus non eram.
  12. Pater hercle tuus, ille inquit, male dixit mihi.
  13. Atque ita correptum lacerat iniusta nece.
  14. Haec propter illos scripta est homines fabula,
  15. Qui fictis causis innocentes opprimunt.