Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Quae cum lagonae collum frustra lamberet,
  2. Peregrinam sic locutam volucrem accepimus:
  3. Sua quisque exempla debet aequo animo pati.
  1. Haec res avaris esse conveniens potest
  2. Et qui humiles nati dici locupletes student.
  3. Humana effodiens ossa thesaurum canis
  4. Invenit, et violarat quia Manes deos,
  5. Iniecta est illi divitiarum cupiditas,
  6. Poenas ut sanctae Religioni penderet.
  7. Itaque, aurum dum custodit oblitus cibi,
  8. Fame est consumptus; quem stans vulturius super
  9. Fertur locutus: O canis, merito iaces,
  10. Qui concupisti subito regales opes,
  11. Trivio conceptus, educatus stercore.
  1. Quamvis sublimes debent humiles metuere,
  2. Vindicta docili quia patet sollertiae.
  3. Vulpinos catulos aquila quondam sustulit
  4. Nidoque posuit pullis, escam ut carperent.