Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Consilia qui dant prava cautis hominibus,
- Et perdunt operam et deridentur turpiter.
- Canes currentes bibere in Nilo flumine,
- A corcodilis ne rapiantur, traditum est.
- Igitur cum currens bibere coepisset canis,
- Sic corcodilus: Quamlibet lambe otio;
- Noli vereri. At ille: Facerem mehercule,
- Nisi esse scirem carnis te cupidum meae.
- Nulli nocendum: si quis vero laeserit,
- Multandum simili iure fabella admonet.