Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Nunc quia laboras ut fruaris reliquiis,
  2. Quas sunt rosuri, simul et ipsos devores,
  3. Noli imputare vanum beneficium mihi.
  4. Atque ita locutus improbam leto dedit.
  5. Hoc in se dictum debent illi agnoscere,
  6. Quorum privata servit utilitas sibi,
  7. Et meritum inane iactant imprudentibus.