Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Mustela ab homine prensa cum instantem necem
  2. Effugere vellet: Parce, quaeso inquit mihi,
  3. Quae tibi molestis muribus purgo domum.
  4. Respondit ille: Faceres si causa mea,
  5. Gratum esset et dedissem veniam supplici.
  6. Nunc quia laboras ut fruaris reliquiis,
  7. Quas sunt rosuri, simul et ipsos devores,
  8. Noli imputare vanum beneficium mihi.
  9. Atque ita locutus improbam leto dedit.
  10. Hoc in se dictum debent illi agnoscere,
  11. Quorum privata servit utilitas sibi,
  12. Et meritum inane iactant imprudentibus.