Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Et vindicavit ictu veterem iniuriam.
  2. Infestis taurus mox confodit cornibus
  3. Hostile corpus. Asinus, ut vidit ferum
  4. Impune laedi, calcibus frontem extudit.
  5. At ille exspirans: Fortis indigne tuli
  6. Mihi insultare: te, naturae dedecus,
  7. Quod ferre certe cogor bis videor mori.
  1. Mustela ab homine prensa cum instantem necem
  2. Effugere vellet: Parce, quaeso inquit mihi,
  3. Quae tibi molestis muribus purgo domum.
  4. Respondit ille: Faceres si causa mea,
  5. Gratum esset et dedissem veniam supplici.
  6. Nunc quia laboras ut fruaris reliquiis,
  7. Quas sunt rosuri, simul et ipsos devores,
  8. Noli imputare vanum beneficium mihi.
  9. Atque ita locutus improbam leto dedit.
  10. Hoc in se dictum debent illi agnoscere,
  11. Quorum privata servit utilitas sibi,