Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Hoc mersum limo cum iaceret diutius,
  2. Forte una tacite profert e stagno caput
  3. Et explorato rege cunctas evocat.
  4. Illae timore posito certatim adnatant
  5. Lignumque supera turba petulans insilit.
  6. Quod cum inquinassent omni contumelia,
  7. Alium rogantes regem misere ad Iovem,
  8. Inutilis quoniam esset qui fuerat datus.
  9. Tum misit illis hydrum, qui dente aspero
  10. Corripere coepit singulas. Frustra necem
  11. Fugitant inertes, vocem praecludit metus.
  12. Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem,
  13. Afflictis ut succurrat. Tunc contra deus:
  14. Quia noluistis vestrum ferre inquit bonum,
  15. Malum perferte. — Vos quoque, o cives, ait,
  16. Hoc sustinete, maius ne veniat malum.