Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Athenae cum florerent aequis legibus,
- Procax libertas civitatem miscuit
- Frenumque solvit pristinum licentia.
- Hic conspiratis factionum partibus
- Arcem tyrannus occupat Pisistratus.
- Cum tristem servitutem flerent Attici,
- (Non quia crudelis ille, sed quoniam gravis
- Omnino insuetis), onus et coepissent queri,
- Aesopus talem tum fabellam rettulit.
- Ranae vagantes liberis paludibus
- Clamore magno regem petiere a Iove,
- Qui dissolutos mores vi compesceret.
- Pater deorum risit atque illis dedit
- Parvum tigillum, missum quod subito vadi