Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Cubile coepit. Si mihi et turbae meae
  2. Par inquit esse potueris, cedam loco.
  1. Stultum consilium non modo effectu caret,
  2. Sed ad perniciem quoque mortalis devocat.
  3. Corium depressum in fluvio viderunt canes.
  4. Id ut comesse extractum possent facilius,
  5. Aquam coepere ebibere: sed rupti prius
  6. Periere quam quod petierant contingerent.
  1. Quicumque amisit dignitatem pristinam,
  2. Ignavis etiam iocus est in casu gravi.