Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Preces admovit, tempus exorans breve,
- Dum firmiores posset catulos ducere.
- Hoc quoque consumpto flagitari validius
- Cubile coepit. Si mihi et turbae meae
- Par inquit esse potueris, cedam loco.
- Stultum consilium non modo effectu caret,
- Sed ad perniciem quoque mortalis devocat.
- Corium depressum in fluvio viderunt canes.
- Id ut comesse extractum possent facilius,
- Aquam coepere ebibere: sed rupti prius
- Periere quam quod petierant contingerent.
- Quicumque amisit dignitatem pristinam,