Satyricon
Petronius Arbiter
Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
Torum frequenti tractatione vexavi, amoris mei quasi quandam imaginem. “ Non solum me numen et implacabile fatum persequitur. Prius Inachia Tirynthius ora exagitatus onus caeli tulit, ante profanam Laomedon gemini satiavit numinis iram, Iunonem Peliassensit, tulit inscius arma Telephus et regnum Neptuni pavit Vlixes. Me quoque per terras, per cani Nereos aequor Hellespontiaci sequitur gravis ira Priapi --- ” Quaerere a Gitone meo coepi, num aliquis me quaesisset. “Nemo” inquit “hodie. Sed hesterno die mulier quaedam haud inculta ianuam intravit, cumque diu mecum esset locuta et me accersito sermone lassasset, ultimo coepit dicere, te noxam meruisse daturumque serviles poenas, si laesus in querella perseverasset” --- Nondum querellam finieram, cum Chrysis intervenit amplexuque effusissimo me invasit et “Teneo te” inquit “qualem speraveram: tu desiderium meum, tu voluptas mea, nunquam finies hunc ignem, nisi sanguine exstinxeris” --- Unus ex noviciis servulis subito accurrit et mihi dominum iratissimum esse affirmavit, quod biduo iam officio defuissem. Recte ergo me facturum, si excusationem aliquam idoneam praeparassem. Vix enim posse fieri, ut rabies irascentis sine verbere consideret ---