Satyricon

Petronius Arbiter

Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.

Dum haec taliaque iactamus, inhorruit mare nubesque undique adductae obruere tenebris diem. Discurrunt nautae ad officia trepidantes velaque tempestati subducunt. Sed nec certos fluctus ventus impulerat, nec quo destinaret cursum, gubernator sciebat. Siciliam modo ventus dabat, saepissime in oram Italici litoris aquilo possessor convertebat huc illuc obnoxiam ratem,[*](ratem Goldast: partem.) et quod omnibus procellis periculosius erat, tam spissae repente tenebrae lucem suppresserant, ut ne proram quidem totam gubernator videret. Itaque hercules postquam maris ira infesta[*](naris era infesta Buecheler: manifesta.) convaluit, Lichas trepidans ad me supinas porrigit manus et “tu” inquit “Encolpi, succurre periclitantibus et vestem illam divinam sistrumque redde navigio. Per fidem, miserere, quemadmodum quidem soles.” Et illum quidem vociferantem in mare ventus excussit, repetitumque infesto gurgite procella circumegit atque hausit. Tryphaenam autem prope iam fidelissimi rapuerunt servi, scaphaeque impositam cum maxima sarcinarum parte abduxere certissimae morti. . . Applicitus cum clamore flevi et “Hoc” inquam “a diis meruimus, ut nos sola morte coniungerent? Sed non crudelis fortuna concedit. Ecce iam ratem fluctus evertet, ecce iam amplexus amantium iratum dividet mare. Igitur, si vere Encolpion dilexisti, da oscula, dum licet, et ultimum hoc gaudium fatis properantibus rape.” Haec ut ego dixi, Giton vestem deposuit
meaque tunica contectus exeruit ad osculum caput. Et ne sic cohaerentes malignior fluctus distraheret, utrumque zona circumvenienti praecinxit et “Si nihil aliud, certe diutius” inquit “iunctos nos mare[*](iunctos nos mare Faber: iuncta nos mors.) feret, vel si voluerit misericors ad idem litus expellere, aut praeteriens aliquis tralaticia humanitate lapidabit, aut quod ultimum est iratis etiam fluctibus, imprudens harena componet.” Patior ego vinculum extremum, et veluti lecto funebri aptatus exspecto mortem iam non molestam. Peragit interim tempestas mandata fatorum omnesque reliquias navis expugnat. Non arbor erat relicta, non gubernacula, non funis aut remus, sed quasi rudis atque infecta materies ibat cum fluctibus --- Procurrere piscatores parvulis expediti navigiis ad praedam rapiendam. Deinde ut aliquos viderunt, qui suas opes defenderent, mutaverunt crudelitatem in auxilium . . .