Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Admovit iam bruma foco te, Basse, Sabino?
  2. iamne lyra et tetrico vivunt tibi pectine chordae?
  3. mire opifex numeris veterum primordia vocum
  4. atque marem strepitum fidis intendisse Latinae,
  5. mox iuvenes agitare iocos et pollice honesto
  6. egregius [*]() lusisse senex.[*]() mihi nune Ligus ora
  7. intepet hibernatque [*]() meum mare, qua latus ingens
  8. dant scopuli et multa litus se valle receptat.
  9. Lunai portum, est operae, cognoscite, cives:
  10. cor iubet hoc Enni, postquam destertuit esse
  11. Maeonides, quintus pavone ex Pythagoreo.
  12. [*](aegregius a: aegraecius P1: aegregios P2L.)[*](senes P2L.)[*](Housm. suggests mite tepet vernatque (l. c. pp. 26-7).)
    p.394
  13. Hic ego securus volgi et quid praeparet auster
  14. infelix pecori securus et angulus ille
  15. vieini nostro quia pinguior; et si adeo omnes
  16. ditescant orti peioribus, usque recusem
  17. curvus ob id minui senio aut cenare sine uncto
  18. et signum in vapida naso tetigisse lagoena.
  19. discrepet his alius, geminos, horoscope, varo
  20. producis genio: solis natalibus est qui
  21. tinguat olus siccum muria vafer in calice empta,