Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ne trepidare velis atque artos rodere casses!
  2. nunc ferus et violens; at si vocet, haut mora, dicas
  3. quidnam igitur faciam? nec nunc, cum arcessat [*]() et ultro
  4. supplicet, accedam? si totus et integer illinc
  5. exieras,[*]() nec nunc. hic hic quod quaerimus, hic est,
  6. non in festuca, lictor quam iactat ineptus.
  7. Ius habet ille sui, palpo quem ducit hiantem
  8. cretata ambitio? vigila et cicer ingere large
  9. rixanti populo, nostra ut Floralia possint
  10. aprici meminisse senes! quid pulchrius? at cum
  11. Herodis venere dies unctaque fenestra