Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nec gluttu [*]() sorbere salivam Mercurialem?
  2. haec mea sunt, teneo cum vere dixeris, esto
  3. liberque ac sapiens praetoribus ac Iove dextro,
  4. sin tu, cum fueris nostrae paulo ante farinae,
  5. pelliculam veterem retines et fronte politus
  6. astutam vapido servas in pectore volpem,
  7. quae dederam supra relego [*]() funemque reduco:
  8. nil tibi concessit ratio; digitum exere, peccas,
  9. et quid tam parvum est? sed nullo ture litabis,
  10. haereat in stultis brevis ut semuncia recti,
  11. haec miscere nefas; nec, cum sis cetera fossor,
  12. tris tantum ad numeros satyrum moveare Bathylli.
  13. Liber ego. unde datum hoc sumis, [*]() tot subdite rebus?
  14. an dominum ignoras nisi quem vindicta relaxat?
  15. [*](gluttu P: glutto aL.)[*](Some MSS. have repeto.)[*](sumis PL2: sentis aL1 (cf. Hor. Sat. II. ii. 31).)
    p.382
  16. i puer et strigiles Crispini ad balnea defer!
  17. si increpuit, cessas nugator? servitium acre
  18. te nihil inpellit, nec quicquam extrinsecus intrat
  19. quod nervos agitet; sed si intus et in iecore aegro
  20. nascuntur domini, qui tu inpunitior exis
  21. atque hic, quem ad strigiles scutica et metus egit erilis?