Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. tertia conpositas vidit nox currere venas,
  2. de maiore domo modice sitiente lagoena
  3. lenia loturo sibi Surrentina rogavit. [*]()
  4. heus bone, tu palles.nihil est.videas tamen istuc,
  5. quidquid id est: surgit tacite tibi lutea pellis.
  6. at tu deterius palles. ne sis mihi tutor.
  7. iam pridem hunc sepeli: tu restas.perge, tacebo.
  8. turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur,
  9. gutture sulpureas lente exhalante mefites.
  10. sed tremor inter vina subit calidumque trientem [*]()
  11. excutit e manibus, dentes crepuere refecti,
  12. uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris.
  13. hinc tuba, candelae, tandemque beatulus alto
  14. [*](rogavit P: rogabit P2: rogabis aL.)[*](trientalf.)
    p.354
  15. conpositus lecto crassisque lutatus amomis
  16. in portam rigidas calces extendit, at illum
  17. hesterni capite induto subiere Quirites.
  18. Tange, miser, venas et pone in pectore dextram,
  19. nil calet hic. summosque pedes attinge manusque:
  20. non frigent. visa est si forte pecunia sive
  21. candida vicini subrisit molle puella,