Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. an passim sequeris corvos testaque lutoque,
  2. securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis?
  3. Elleborum frustra, cum iam cutis aegra tumebit,
  4. poscentis videas: venienti occurrite morbo,
  5. et quid opus Cratero magnos promittere montis?
  6. discite et, o miseri, causas cognoscite rerum:
  7. quid sumus et quidnam victuri gignimur, ordo
  8. quis datus aut metae qua mollis flexus et unde,
  9. quis modus argento, quid fas optare, quid asper
  10. utile nummus habet, patriae carisque propinquis
  11. quantum elargiri deceat, quem te deus esse
  12. iussit et humana qua parte Iocatus es in re;
  13. disce, nec invideas quod multa fidelia putet
  14. in locuplete penu defensis pinguibus Vmbris,
  15. et piper et pernae, Marsi monumenta cluentis, [*]()