Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. naribus indulges, an erit qui velle recuset
  2. os populi meruisse et cedro digna locutus
  3. linquere nec scombros metuentia carmina nec tus?
  4. Quisquis es, o modo quem ex adverso dicere feci,
  5. non ego cum scribo, si forte quid aptius exit,
  6. quando haec rara avis est, si quid tamen aptius exit,
  7. laudari metuam; neque enim mihi cornea fibra est.
  8. sed recti finemque extremumque esse recuso
  9. euge tuum et belle. nam belle hoc excute totum:
  10. quid non intus habet? non hic est Ilias Atti
  11. ebria veratro? non siqua elegidia crudi
  12. dictarunt proceres? non quidquid denique lectis
  13. scribitur in citreis? calidum scis ponere sumen,
  14. scis comitem horridulum trita donare lacerna,
  15. p.322
  16. et verum inquis amo, verum mihi dicite de me.
  17. qui pote? vis dicam? nugaris, cum tibi, calve,
  18. pinguis aqualiculus propenso [*]() sesquipede extet.
  19. o Iane, a tergo quem nulla ciconia pinsit,
  20. nec manus auriculas imitari mobilis albas,
  21. nec linguae quantum sitiat canis Apula tantum![*]()