Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. littera.per me equidem sint omnia protinus alba;
  2. nil moror: euge! omnes, omnes bene, mirae eritis res!
  3. p.328
  4. hoc iuvat? hic inquis veto quisquam faxit oletum.
  5. pinge duos anguis: pueri, sacer est locus, extra
  6. meite: discedo. secuit Lucilius urbem, te Lupe,
  7. te Muci, et genuinum fregit in illis;
  8. omne vafer vitium ridenti Flaccus amico
  9. tangit et admissus circum praecordia ludit,
  10. callidus excusso populum suspendere naso:
  11. men [*]() muttire nefas? nec clam? nec cum scrobe? nusquam?
  12. hic tamen infodiam. vidi, vidi ipse, lihelle:
  13. auriculas asini quis non habet? hoc ego opertum,
  14. hoc ridere meum, tam nil, nulla tibi vendo
  15. Iliade. audaci quicumque adflate Cratino
  16. iratum Eupolidem praegrandi cum sene palles,
  17. aspice et haec, si forte aliquid decoctius audis.
  18. inde vaporata lector mihi ferveat aure,
  19. non hic qui in crepidas Graiorum ludere gestit
  20. sordidus et lusco qui possit dicere lusce
  21. sese [*]() aliquem credens, Italo quod honore supinus