Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. aspexi ac nucibus facimus quaecumque relictis,
  2. cum sapimus patruos; tunc tunc ignoscite; (nolo:
  3. quid faciam? sed sum petulanti splene) cachinno.
  4. [*](The MSS. read Romae est or Romaest for Romae, and ae for a or ah.)[*](The use of the Infinitive as a Noun is a special characteristic of Persius. So scire tuum (l. 27), ridere meum (l. 122), pappare minutum (iii. 17), etc.)
    p.318
  5. Scribimus inclusi, numeros ille, hic pede liber,
  6. grande aliquid, quod pulmo animae praelargus anhelet.
  7. scilicet haec populo pexusque togaque recenti
  8. et natalicia tandem cum sardonyche albus
  9. sede leges celsa, liquido cum plasmate guttur
  10. mobile conlueris, patranti fractus ocello.
  11. tunc neque more probo videas nec voce serena
  12. ingentis trepidare Titos, cum carmina lumbum
  13. intrant et tremulo scalpuntur ubi intima versu,
  14. tun, vetule, auriculis alienis colligis escas,
  15. auriculis, [*]() quibus et dicas cute perditus ohe?
  16. quo didicisse, nisi hoc fermentum et quae semel intus
  17. innata est rupto iecore exierit caprificus?
  18. en pallor seniumque!o mores, usque adeone
  19. scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter?
  20. at pulchrum est digito monstrari et dicier hic est;
  21. ten cirratorum centum dictata fuisse