Ibis
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 3: Tristia, Ibis, Ex Ponto Libri, Fasti. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1889.
- Aut eques in medii mergare voragine caeni,
- Dummodo sint fati nomina nulla tui .
- Atque utinam pereas , veluti de dentibus orti
- Sidonia iactis Graia per arva manu .
- Et quae Pilthides fecit , pariterque Molinae
- Eveniant capiti vota sinistra tuo :
- Et quibus exiguo est volucris devota libello,
- Corpora proiecta quae sua purgat aqua .
- Vulnera totque feras , quot dicitur ille tulisse ,
- Cuius ab inferiis culter abesse solet.
- Attonitusque seces , ut quos Cybeleia mater
- Incitat , ad Phrygios vilia membra modos .
- Deque viro fias nec femina nec vir , ut Attis ,
- Et quatias molli tympana rauca manu .
- Inque pecus subito Magnae vertare parentis,
- Victor ut est celeri victaque versa pede .
- Solaque Limone poenam ne senserit illam,
- Et tua dente fero viscera carpat equus .
- Aut ut Cassandreus , domino non mitior illo
- Saucius ingesta contumuleris humo .