Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem,
  2. effectum cura pectoris esse tui:
  3. addita praeterea vitae quoque multa tuendae
  4. munera, ne proprias attenuaret opes.
  5. pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat
  6. se fore mancipii [*](mancipium tuum) tempus in omne tui.