Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. aut feret Augusto solitam natoque salutem,
  2. deque parum noto consulet officio.
  3. tempus ab his vacuum Caesar Germanicus omne
  4. auferet . a magnis hunc colit ille deis.
  5. cum tamen a turba rerum requieverit harum,
  6. ad vos mansuetas porriget ille manus,
  7. quidque parens ego vester agam fortasse requiret.
  8. talia vos illi reddere verba volo:
  9. ‘vivit adhuc vitamque tibi debere fatetur,
  10. quam prius a miti Caesare munus habet,
  11. te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre
  12. barbariae tutas exhibuisse vias:
  13. sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem,
  14. effectum cura pectoris esse tui:
  15. addita praeterea vitae quoque multa tuendae
  16. munera, ne proprias attenuaret opes.
  17. pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat
  18. se fore mancipii [*](mancipium tuum) tempus in omne tui.