Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- respicio, nec erat corpus, quod cernere possem,
- verba tamen sunt haec aure recepta mea:
- ‘en ego laetarum venio tibi nuntia rerum
- Fama, per inmensas aere lapsa vias.
- consule Pompeio, quo non tibi carior alter,
- candidus et felix proximus annus erit.
- dixit, et ut laeto Pontum rumore replevit,
- ad gentes alias hinc dea vertit iter.
- at mihi dilapsis inter nova gaudia curis
- excidit asperitas huius iniqua loci.
- ergo ubi, Iane biceps, longum reseraveris annum,
- pulsus et a sacro mense December erit,
- purpura Pompeium summi velabit honoris,
- ne titulis quicquam debeat ille suis.
- cernere iam videor rumpi paene atria turba,
- et populum laedi deficiente loco,
- templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri,
- et fieri faciles in tua vota deos,
- colla boves niveos certae praebere securi,
- quos aluit campis herba Falisca suis: