Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. si quis in hac ipsum terra posuisset Homerum,
  2. esset, crede mihi, factus et ille Getes.
  3. da veniam fasso, studiis quoque frena remisi,
  4. ducitur et digitis littera rara meis.
  5. impetus ille sacer, qui vatum pectora nutrit,
  6. qui prius in nobis esse solebat, abest,
  7. vix venit ad partes, vix sumptae Musa tabellae
  8. inponit pigras paene coacta manus,
  9. parvaque, ne dicam scribendi nulla voluptas
  10. est mihi, nec numeris nectere verba iuvat,
  11. sive quod hinc fructus adeo non cepimus ullos,
  12. principium nostri res sit ut ista mali:
  13. sive quod in tenebris numerosos ponere gestus,[*](gressus σ )
  14. quodque legas nulli scribere carmen, idem est.
  15. excitat auditor studium, laudataque virtus
  16. crescit, et inmensum gloria calcar habet.
  17. hic mea cui recitem nisi flavis scripta Corallis,
  18. quasque alias gentes barbarus Hister habet?
  19. sed quid solus agam, quaque infelicia perdam
  20. otia materia surripiamque diem?