Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. (te tamen in turba non ausim. Cotta, silere,
  2. Pieridum lumen praesidiumque fori,
  3. maternos Cottas cui Messallasque paternos,
  4. Maxime,[*](maxima) nobilitas ingeminata dedit)
  5. dicere si fas est, claro mea nomine Musa
  6. atque inter tantos quae legeretur erat.
  7. ergo summotum patria proscindere, Livor,
  8. desine, neu cineres sparge, cruente, meos.
  9. omnia perdidimus: tantummodo vita relicta est,
  10. praebeat ut sensum materiamque mali.
  11. quid iuvat extinctos ferrum demittere [*](dimittere corr. Itali) in artus?
  12. non habet in nobis iam nova plaga locum.