Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nil tamen e scriptis magis excusabile nostris,
  2. quam sensus cunctis paene quod unus inest.
  3. laeta fere laetus cecini, cano tristia tristis.
  4. conveniens operi tempus utrumque suo est.
  5. quid nisi de vitio scribam regionis amarae,
  6. utque loco moriar commodiore precer?
  7. eum totiens eadem dicam, vix audior ulli,
  8. verbaque profectu dissimulata carent.
  9. et tamen haec eadem cum sint, non scripsimus [*](scribimus vel scribitur) isdem,
  10. unaque per plures vox mea temptat opem.
  11. an, ne bis sensum lector reperiret eundem,
  12. unus amicorum. Brute, rogandus eras [*](erat)?
  13. non fuit hoc tanti, confesso ignoscite, docti:
  14. vilior est operis fama salute mea.
  15. denique materiam, quam [*](quam cum Bentley) quis sibi fluxerit ipse,
  16. arbitrio variat multa poeta suo.
  17. Musa mea est index nimium quoque vera malorum.
  18. atque incorrupti pondera testis habet.
  19. nec liber ut fieret, sed uti sua cuique daretur
  20. littera, propositum curaque nostra fuit.