Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. spem iuvat amplecti—quae non iuvat inrita semper—
  2. et, fieri cupias siqua, futura putes:
  3. proximus huic gradus est bene desperare salutem,
  4. seque semel vera scire perisse fide.
  5. curando fieri quaedam maiora videmus
  6. vulnera, quae melius non tetigisse fuit.
  7. mitius ille perit, subita qui mergitur unda,
  8. quam sua qui tumidis brachia lassat [*](iactat vel pulsat) aquis,
  9. cur ego concepi Scythicis me posse carere
  10. finibus et terra prosperiore frui?
  11. cur aliquid de me speravi lenius umquam?
  12. an fortuna mihi sic mea nota fuit?
  13. torqueor en gravius, repetitaque forma locorum
  14. exilium renovat triste recensque facit.
  15. est tamen utilius, studium cessare meorum,
  16. quam, quas admorint, non valuisse preces,
  17. magna quidem res est, quam [*](quam sed) non audetis, amici:
  18. sed si quis peteret, qui dare vellet, erat.
  19. dummodo non nobis [*](vobis) hoc Caesaris ira negant,
  20. fortiter Euxinis inmoriemur aquis.