Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. felices quibus haec ipso cognoscere in actu
  2. et tam facundo contigit ore frui!
  3. nam, quamquam sapor est adlata dulcis in unda,
  4. gratius ex ipso fonte bibuntur aquae.
  5. et magis adducto pomum decerpere ramo
  6. quam de caelata sumere lance iuvat.
  7. at nisi peccassem, nisi me mea Musa fugasset,
  8. quod legi, tua vox exhibuisset opus,
  9. utque fui solitus, sedissem forsitan unus
  10. de centum iudex in tua verba viris,
  11. maior et implesset praecordia nostra voluptas,
  12. cum traherer dictis adnueremque tuis.
  13. quem quoniam fatum patria vobisque [*](nobis patriaque vel patria nobisque) relictis
  14. inter inhumanos maluit esse Getas,