Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. plausibus ex ipsis populi laetoque favore
  2. ingenium quodvis incaluisse potest:
  3. tamque ego sumpsissem tali clamore vigorem,
  4. quam rudis audita miles ad arma tuba.
  5. pectora sint nobis nivibus glacieque licebit
  6. atque hoc, quem patior, frigidiora loco,
  7. illa ducis facies in curru stantis eburno
  8. excuteret frigus sensibus omne meis.
  9. his ego defectus dubiisque auctoribus usus
  10. ad vestri venio iure favoris opem.
  11. nec mihi nota ducum nec sunt mihi nota locorum
  12. nomina, materiam non habuere manus.
  13. pars quota de tantis rebus, quam fama referre
  14. aut aliquis nobis scribere posset, erat?
  15. quo magis, o lector, debes ignoscere, si quid
  16. erratum est illic praeteritumve mihi.
  17. adde quod assidue domini meditata querellas
  18. ad laetum carmen vix mea versa lyra est.