Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. scilicet adfectus similes, aut impetus idem
  2. rebus ab auditis conspicuisque venit!
  3. nec nitor argenti, quem vos vidistis, et auri
  4. quod mihi defuerit, purpuraque illa, queror:
  5. sed loca, sed gentes formatae mille figuris
  6. nutrissent carmen proeliaque ipsa meum,
  7. et regum vultus, certissima pignora mentis, [*](mentis gentis)
  8. iuvissent aliqua forsitan illud opus.
  9. plausibus ex ipsis populi laetoque favore
  10. ingenium quodvis incaluisse potest:
  11. tamque ego sumpsissem tali clamore vigorem,
  12. quam rudis audita miles ad arma tuba.
  13. pectora sint nobis nivibus glacieque licebit
  14. atque hoc, quem patior, frigidiora loco,
  15. illa ducis facies in curru stantis eburno
  16. excuteret frigus sensibus omne meis.
  17. his ego defectus dubiisque auctoribus usus
  18. ad vestri venio iure favoris opem.
  19. nec mihi nota ducum nec sunt mihi nota locorum
  20. nomina, materiam non habuere manus.