Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nota tua est probitas testataque tempus in omne;
- sit virtus etiam non probitate minor.
- non tibi Amazonia est pro me sumenda securis,
- aut excisa levi pelta gerenda manu.
- numen adorandum est, non ut mihi fiat amicum,
- sed sit ut iratum, quam fuit ante, minus.
- gratia si nulla est, lacrimae tibi gratia fient.
- hac potes aut nulla parte movere deos.
- quae tibi ne desint, bene per mala nostra cavetur :
- meque viro flendi copia dives adest;
- utque meae res sunt, omni, puto, tempore flebis.
- has fortuna tibi nostra ministrat [*](ministret) opes.
- si mea mors redimenda tua, quod abominor, esset,
- Admeti coniunx, quam sequereris, erat.
- aemula Penelopes fieres, si fraude pudica
- instantis velles fallere nupta procos.
- si comes extincti Manes sequerere mariti,
- esset dux facti Laodamia tui.
- Iphias ante oculos tibi erat ponenda volenti
- corpus in accensos mittere forte rogos.