Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. supplicis exaudi, iuvenum mitissime, vocem,
  2. quamque potes, profugo (nam potes) adfer opem.
  3. me fortuna tibi—de qua quod non queror, [*](querar) hoc est—
  4. tradidit, hoc uno non inimica mihi.
  5. excipe naufragium non duro litore nostrum,
  6. ne fuerit terra tutior unda tua.
  7. regia, crede mihi, res est succurrere lapsis,
  8. convenit et tanto, quantus es ipse, viro.
  9. fortunam decet hoc istam: quae maxima cum sit,
  10. esse potest animo vix tamen aequa tuo.
  11. conspicitur numquam meliore potentia causa,
  12. quam quotiens vanas non sinit esse preces,
  13. hoc nitor iste tui generis desiderat, hoc est
  14. a superis ortae nobilitatis opus.
  15. hoc tibi et Eumolpus, generis clarissimus auctor, [*](generis . . auctor opus hoc tibi suadet erato)
  16. et prior Eumolpo suadet Erichthonius.
  17. hoc tecum commune deo est, [*](deos (deis vel dei): deo est Riese) quod uterque rogati
  18. supplicibus vestris ferre soletis opem.
  19. numquid [*](namquid) erit, quare solito dignemur honore
  20. numina, si demas velle iuvare deos?